- MONTE Regio (de)
- de MONTE RegioHispan Monterrey, nomen itidem familiae in eodem regno illustris. Lupus enim Sanctius de Ulloa Dn. de ulloa. cum ex agnete de Castro genuisset Sancium Sanctium de Ulloa, hic ductâ Teresiâ de Zuniga et Viedma, (filia Iohannis de Zuniga et Viedma Vicecomitis de Monterroy) cognomen hoc suae familiae intulit, Comes de Monterrey factus: quod tamen, cum unica haberet filiam Franciscam, cum omni hereditate, transiit in familiam de Azevedo, Lusitanicae originis, sed inde in Castellam translatae, in qua hodieque durat. Francisca itaque praefata de Zuniga, Ulloa et Viedma Comes de Monterrey, nupta Didaco de Azevedo (filio Alfonsi de Fonseca et Azevedo) genuit Alfonsum de Azevedo et Zuniga Comitem de Monterrey: quô et Mariâ Pimentelliâ natus Hieronymus de Azebedo et Zuniga, iunxit tibi Agnetem de Velasco et Tobar, atque ex ea sustulit Casparum de Azebedo et Zuniga Comitem de Monterrey, Proregem Mexici: qui ex Agnete de Velasco et Aragonia (filia Inici Fernandi de Velasco, Connestabilis Castellae Ducis de Frias) genuit Hieronymum (denatum...) Emanuelem de Azebedo et Zuniga Comitem de Monterrey et de Fuentes (cui uxor obtigit Leonora Maria filia Henrici Guzmani Comitis Olivarii) Agnetem (uxorem Caspari Guzmanni Ducis et Comitis Olivarii) Mariam (defunctam...) et Catharinam Monialem omnes nominis de Azevedo seu Azebedo et Zuniga. IdemPart. 2. p. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.